TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Suos hortatur ut ipsum bene viventes relevent. Relevate ergo, fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum. Bene vivite. Natalis Domini imminet, pascendos habemus compauperes nostros, et cum eis communicanda est humanitas. Vobis autem fercula mea verba ista sunt: pascere omnes pane tractabili et visibili non sufficio. Inde pasco, unde pascor. Minister sum, paterfamilias non sum. Inde vobis appono, unde et ego vivo. De thesauro dominico, de epulis illius patrisfamilias, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur 2II Cor. VIII, 9. Si panem vobis ponerem, fracto pane singula frusta ablaturi eratis: etsi ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent. Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit: sed videat quomodo audivit; quia erogator sum, non exactor.

Notes

  1. 2. II Cor. VIII, 9