Cur generationes septuaginta septem numerat Lucas. Lucas autem qui ex baptismo Domini per generationes ascendit, septuagenarium et septimum numerum complet, incipiens ab ipso Domino nostro Jesu Christo per Joseph ascendere, et perveniens ad Deum per Adam: id est, quia in hoc numero abolitio significatur omnium peccatorum, quae fit in Baptismo, non quia ipsi Domino erat quod in baptismo dimitteretur; sed quia sua humilitate quid nobis esset utile commendavit. Et quamvis esset illud baptismum Joannis; in eo tamen sensibiliter apparuit Trinitas Patris et Filii et Spiritus sancti, qua consecratus est ipsius Christi baptismus, quo baptizandi erant futuri Christiani: Pater, in voce quae facta est de coelo; Filius, in ipso homine Mediatore; Spiritus sanctus, in columba 68Matth. III, 16, 17.