Duorum caecorum curatio quid significat. Jesum transire quid. Attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo caeci, transeunte Domino exclamabant, ut eorum misereretur. A turba vero, quae cum Domino erat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata praevenerit. Clamaverunt ergo duo caeci, ut audirentur a Domino, et a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciam? At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est, transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus? Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta ejus gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per aetates cucurrit usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae juventus transeunti cedentique successit. Ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et divinitas ejus semper manet, et immortalitas jam corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. In illis ergo omnibus transiit Jesus.