TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod si dicis, o homo, Ecce velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio; et condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati quae est in membris tuis: persiste in bona voluntate, et exclama quod sequitur, Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum 3Rom. VII, 18-25 . Ipse est enim pax in terra hominibus bonae voluntatis, post bellum in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non quae vultis illa faciatis 4Galat. V, 17 : quoniam ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum 5Ephes. II, 14 . Persistat igitur bona voluntas adversus concupiscentias malas, et persistens imploret auxilium gratiae Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum. Repugnatur illi a lege membrorum carnalium, et ecce jam etiam captivatur: imploret auxilium, non fidat viribus suis; et saltem fessa, non dedignetur esse confessa. Aderit enim qui dixit eis quos jam videbat credentes in eum: Si permanseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 6Joan. VIII, 31 et 32 . Aderit et liberabit veritas de corpore mortis hujus. Ideo quippe Veritas, cujus Natalitia celebramus, de terra orta est 7Psal. LXXXIV, 12 , ut sit pax in terra hominibus bonae voluntatis. Nam quis idoneus est velle et posse, nisi inspirando adjuvet ut possimus, qui vocando praestitit ut velimus? Quia ubique misericordia ejus praevenit nos, ut vocaremur qui nolebamus, et ut impetremus posse quod volumus. Dicamus ergo ei: Juravi, et statui custodire judicia justitiae tuae. Statui quidem, et quia imperasti, promisi obedientiam: sed quoniam video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis; humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me secundum verbum tuum. Ecce velle adjacet mihi: ergo voluntaria oris mei approba, Domine 8Psal. CXVIII, 106-108 ; ut fiat pax in terra hominibus bonae voluntatis. Dicamus ista, et si qua alia suggerit pietas, sanctis instructa lectionibus: ut nati ex Virgine Domini celebritatem non inaniter frequentemus, inchoati bona voluntate, perficiendi plenissima charitate; quae et diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis 9Rom. V, 5.

Notes

  1. 3. Rom. VII, 18-25
  2. 4. Galat. V, 17
  3. 5. Ephes. II, 14
  4. 6. Joan. VIII, 31 et 32
  5. 7. Psal. LXXXIV, 12
  6. 8. Psal. CXVIII, 106-108
  7. 9. Rom. V, 5