Tentatio duplex. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus neminem tentat 16Jacobi I, 13 , non omni, sed quodam tentationis modo Deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester 17Deut. XIII, 3 ; et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus 18Joan. VI, 5, 6 . Est enim tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi.