TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Legum earumdem differentia. Sed videte ibi quomodo, et hic quomodo. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen: Loquere tu ad nos, et non nobis loquatur Dominus, ne moriamur. Descendit ergo, sicut scriptum est, Deus in Sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide 16Exod. XIX, XX, et XXXI, 18, non in corde. Huc autem quando venit Spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed intravit in domum. De coelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus vehemens: sonuit, sed nullus expavit. Audisti sonum, vide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus; sed illic etiam fumus, hic vero ignis serenus. Visae sunt enim illis, inquit Scriptura, linguae divisae, velut ignis. Numquid de longinquo territans? Absit. Nam insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare 17Act. II, 1-4 . Audi linguam loquentem, et intellige Spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. Lex ergo spiritus vitae, scripta in corde, non in lapide; in Christo Jesu, in quo celebratum est verissimum Pascha; liberavit te a lege peccati et mortis. Nam ut noveris ipsam esse distantiam evidentissimam veteris et novi Testamenti; unde et dicit Apostolus. Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus 18II Cor. III, 3 . Dominus apud prophetam dicit, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra Aegypti. Deinde ipsam differentiam evidenter ostendens: Dans, inquit, leges meas in cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas. 19Jerem. XXXI, 31-33 . Si ergo scribatur lex Dei in corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc Lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit te a lege peccati et mortis.

Notes

  1. 16. Exod. XIX, XX, et XXXI, 18
  2. 17. Act. II, 1-4
  3. 18. II Cor. III, 3
  4. 19. Jerem. XXXI, 31-33