TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Messes duae, Judaeorum et Gentium. Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Judaeorum, futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse, Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri erant contradictores et persecutores Judaei: Ecce, inquit, mitto vos sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangelio secundum Joannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Jesu, et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia nos docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Jam enim spica messis erat. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, jam exspectabat venientem, jam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate oculos vestros, et videte albas regiones ad messem. Et adjungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis 6Joan. IV, 6-38 . Laboravit Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur.

Notes

  1. 6. Joan. IV, 6-38