TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Marthae et Mariae officia. Contemplatio. Meministis, fratres mei, evangelicae illius lectionis, ubi duae sorores Dominum susceperunt, Martha et Maria. Certe recolitis: Martha in multo ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe Dominum hospitio receperat et discipulos ejus. Satagebat omni cura religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur injuriam. Cum ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror ejus sedebat ad pedes Domini, et verbum ejus audiebat. Illa in labore stomachabunda, quod illam videret sedentem, et de suis laboribus nihil curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine, quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupata. Porro unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea 41Luc. X, 38-42 . Tu bonam, sed ista meliorem. Tu bonam (bonum est enim conversari in obsequio sanctorum), sed ista meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulos dormituris, praebes domum habitare volentibus: omnia ista transeunt. Erit tempus ubi nemo esuriat, nemo sitiat, nemo dormiat. Ergo cura tua auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quae non auferetur ab ea. Non auferetur: contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivebat de Verbo, sed sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum Verbum vita est. Similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 42I Joan. III, 2 . Ipsa erat una, ut contemplaretur delectationem Domini. Hoc in saeculi hujus nocte non possumus. Mane astabo tibi, et contemplabor 43Psal. V, 5 . Ergo, Ego, inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem.

Notes

  1. 41. Luc. X, 38-42
  2. 42. I Joan. III, 2
  3. 43. Psal. V, 5