TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pars Mariae quomodo non transit. Pars vero Mariae non transit. Videte quomodo non transeat. Unde delectabatur Maria quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid manducabat, quid bibebat? Ipsum Dominum interrogemus, qui talem suis praeparat mensam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 10Matth. V, 6 . De isto fonte, de isto horreo justitiae sancta Maria sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum quantum in illa sua futura mensa daturus est, nec ipsi discipuli, nec ipsi Apostoli capere tunc poterant, quando illis dicebat: Adhuc habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo 11Joan. XVI, 12 . Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? Justitiam, veritatem. Veritate delectabatur, veritatem audiebat: veritati inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat, sitiens bibebat: et ipsa reficiebatur, et unde pascebatur non minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror, quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit, Ego sum veritas 12Id. XIV, 6 ? Et quid amplius dicam? Manducabatur, quia panis erat: Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi 13Id. VI, 41 . Iste panis est qui reficit, nec deficit.

Notes

  1. 10. Matth. V, 6
  2. 11. Joan. XVI, 12
  3. 12. Id. XIV, 6
  4. 13. Id. VI, 41