TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In fractione panis agnoscitur Dominus. Deinde jam, charissimi, magnum sacramentum quod cognovimus, audite. Ambulabat cum illis, suscipitur hospitio, panem frangit, et cognoscitur 11Luc. XXIV, 21-31. Et nos non dicamus quia Christum non cognovimus: novimus, si credimus. Parum est, novimus si credimus; habemus si credimus. Habebant illi Christum in convivio, nos intus in animo. Plus est Christum habere in corde, quam in domo. Cor enim nostrum interius nobis est, quam sit domus nostra. Jam vero ubi eum debet fidelis agnoscere? Agnoscit qui fidelis est: qui autem catechumenus est, ignorat. Sed januam contra illum nemo claudat, ut noverit.

Notes

  1. 11. Luc. XXIV, 21-31