TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filium Dei non posse dici ex alia parte aequalem, ex alia inaequalem. Ergo, fratres, quia hoc est in Domino virtus quod justitia (quidquid de illo dixeris, hoc idem dicis, cum tamen nihil digne dicas), non potes dicere aequalem esse Patri Filium per justitiam et non esse aequalem per virtutem, aut aequalem per virtutem et non aequalem per scientiam: quia si ex una re aliqua aequalis est, ex omni re aequalis est; quia omnia quae ibi dicis, idem sunt, et idem valent. Sufficit ergo, quia dicere non potes quomodo sit inaequalis Filius Patri, nisi dederis diversitates quasdam in substantia Dei. Quas cum dederis, foras te mittit veritas, nec accedis ad illud sanctuarium Dei, ubi sincerissime videtur. Cum autem non possis aequalem dicere ex alia parte et ex alia inaequalem, quia non sunt in Deo partes; non possis dicere ex alia eum esse aequalem, ex alia minorem, quia non sunt in Deo qualitates; secundum Deum non potes dicere aequalem, nisi omni modo aequalem: unde ergo potes dicere minorem, nisi quia formam servi accepit? Itaque, fratres, semper haec advertite. Si in Scripturis regulam quamdam acceperitis, omnia vobis lux ipsa monstrabit. Sicubi inveneritis, secundum quod dictum est, aequalem Filium Patri, secundum divinitatem accipite. Secundum formam vero servi assumptam, minorem accipite: secundum quod dictum est, Ego sum qui sum; et secundum quod dictum est, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob 17Exod. III, 14, 15, 6 : sic tenebitis, et quod in ejus natura est, et quod in ejus misericordia. Arbitror satis esse dictum de illo etiam modo, quo Dominus noster Jesus Christus Salvator noster caput Ecclesiae mediator factus, per quem reconciliamur Deo, Deus et homo insinuatur in Scripturis.

Notes

  1. 17. Exod. III, 14, 15, 6