Incarnationis causa peccatum. Liberi arbitrii infirmitas cernitur in Adamo. Gratiae donum in Christo perspicitur. Ergo, Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere. Attende Evangelium. Venit enim Filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Si homo non perisset, Filius hominis non venisset. Ergo perierat homo, venit Deus homo, et inventus est homo. Perierat homo per liberam voluntatem: venit Deus homo per gratiam liberatricem. Quaeris quid valeat ad malum liberum arbitrium? Recole hominem peccantem. Quaeris quid valeat ad auxilium Deus et homo? Attende in eo gratiam liberantem. Nusquam potuit sic ostendi, quantum valeat voluntas hominis usurpata per superbiam, ad vitandum sine adjutorio Dei malum; non potuit plus et manifestius exprimi, quam in homine primo. Et ecce periit primus homo, et ubi esset, nisi venisset secundus homo? Quia et ille homo, ideo et iste homo, et ideo humanus sermo. Prorsus nusquam sic apparet benignitas gratiae et liberalitas omnipotentiae Dei, quam in homine mediatore Dei et hominum, homine Christo Jesu 4I Tim. II, 5. Quid enim dicimus, fratres mei? In fide catholica nutritis loquor, vel in pacem catholicam lucratis. Novimus et tenemus mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Jesum, in quantum homo erat, ejus esse naturae cujus et nos sumus. Non enim alterius naturae caro nostra et caro illius, nec alterius naturae anima nostra et anima illius. Hanc suscepit naturam, quam salvandam esse judicavit. Nihil minus habebat in natura, sed nihil habebat in culpa. Natura pura, sed non sola humana. Ibi erat Deus, ibi erat Verbum Dei. Et sicut tu unus homo, anima es et caro; sic et ille unus Christus, Deus et homo. Audebit ergo aliquis dicere quia natura nostra in illo Mediatore primum per liberum arbitrium promeruit Deum, et sic suscipi meruit, ut esset homo et Deus unus Christus Jesus? Ecce nos possumus dicere virtutibus nostris, moribus nostris, conversatione vitae nostrae meruisse ut efficiamur filii Dei: possumus dicere, Accepimus praeceptum, si servaverimus et bene vixerimus, recipiemur in numerum filiorum Dei. Numquid et ille prius vixit filius hominis, et bene vivendo factus est filius Dei? Inde coepit, et inde incoepit, et susceptione factus est. Verbum enim caro factum est, ut habitaret in nobis. Verbum Dei, unicus Dei Filius assumpsit animam et carnem hominis, non antea se promerentis, nec ad illam percipiendam sublimitatem virtute propria laborantis, sed omnino gratis. Nihil enim praecessit illam susceptionem: susceptione factus est. Virgo concepit: ante conceptum virginis homo mediator? Non utique prius justus fuit. Quomodo enim justus fuit, qui nec fuit? Virgo concepit, et susceptione hominis inde coepit. Merito dictum est: Vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 5Joan. I, 14 . Amas liberam voluntatem tuam, dicturus es patri tuo: Da mihi substantiam meam quae me contingit 6Luc. XV, 12 . Quid te tibi committis? Melius te potest servare, qui te potuit, antequam esses, creare. Agnosce ergo Christum, gratia plenus est. Hoc tibi vult fundere, quo plenus est: hoc tibi dicit, Quaere dona mea, obliviscere merita tua; quia si ego quaererem merita tua, non venires ad dona mea. Noli te extollere, pusillus esto, Zacchaeus esto.