Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii. Sed quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi erant. Forte dicet hoc aliquis: Quando illos docuit orationem Dominus Jesus, adhuc parvuli erant, infirmi erant, carnales erant; nondum erant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo, fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem. Una est, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc es dicturus. Denique quod verum est, illo pendente trepidaverunt, et tunc desperaverunt Apostoli, quando credidit latro. Petrus ausus est sequi, quando Dominus ad passionem ductus est, ausus est sequi, qui ad domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, et friguit: ad ignem stetit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab ancilla, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit: interrogatus tertio, negavit 14Matth. XXVI, 69-74. Deo gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio, diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos confirmavit, tunc facti sunt spirituales. Jam ergo non habebant peccatum? Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistolas, Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli, posteaquam surrexit Dominus, et confirmavit vos Spiritu sancto misso de coelo, cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne desperent peccatores, ne desinant rogare Deum, quia non sunt sine peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus amplius diligebat, et qui super pectus Domini discumbebat 15Joan. XIII, 23, et regni coelorum quod ructuaret secretum bibebat. Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Joannes autem ille est, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 16Id. I, 1 . Videte quanta transcenderat, ut perveniret ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes, qui mentis serenitate cernebat, In principio erat Verbum: ipse dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate 17I Joan. I, 8, 9 . Ergo orate.