Doctores lividi et amarulenti. Nec hoc ideo dixerim, fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta veritatis tranquillitas corripit, dicens: O insensati et tardi corde ad credendum 15Luc. XXIV, 25 ! si ista fiunt ea dilectione qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis saeculi contraxerunt; et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. Deinde etiamsi in se quisque videat tarditatem, non sine causa ille accusatur, ut Deum roget, et solvat tarditatem, donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intelligimus quod audivimus, utique negligentia corripienda est: aut si tarditas est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo tales reprehendendi sunt: sed qui hoc faciunt animo amaro, animo invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes; quidquid forte noverint, ita volunt nosse, ut alii non noverint. Malignae mentis homines, tartareo zelo pleni, lividi non in corpore, sed in corde, legerunt et intellexerunt; cum interrogati fuerint, multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel audire? Quid turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes? Non tu pluisti, ut nascerentur.