Septuagesimo septimo numero peccata omnia esse praesignata. Peccata dimissa replicantur non dimittenti. Videte ergo, fratres: quisque incipit a Baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, invenire habet conservum suum debitorem. Observet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum undenarium. Lex enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. In lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Jam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeo magnum mysterium figuratum est, quando jussum est tabernaculum fabricari. Multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter caetera vela cilicina jussa sunt fieri, non decem, sed undecim 7Exod. XXVI, 7: quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius quaeris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? Septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma volvatur. Per hujusmodi formae revolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. Omnia enim peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur tibi. Sed ego prior dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic et vobis faciet Pater vester, qui in coelis est. Invenis Patrem, imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari disponis, Faciet ergo ita vobis, inquit, Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque fatribus vestris ex cordibus vestris. Ne dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas. Vocem tuam homo audivit: conscientiam tuam Deus inspicit. Si dicis, Dimitto; dimitte. Melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde.