TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Paulus ad Ananiam, lupus ad ovem captivus adducitur. Videamus ergo. Adductus est ad Ananiam, et Ananias interpretatur Ovis. Ecce lupus rapax adducitur ad ovem sequendam, non rapiendam. Sed ne repentinum ovis expavesceret lupum, ipse pastor de coelo, qui haec omnia faciebat, nuntiavit ovi lupum venturum, sed non saeviturum. Et tamen tam immanis fama lupum illum praecesserat, ut non posset ovis audito ejus nomine non conturbari. Nam cum Dominus Jesus eidem Ananiae nuntiaret Paulum jam venisse ut crederet, et ad eum Ananiam ire debere, ait Ananias: « Domine, audivi de isto homine, quia multa mala operatus est in sanctos tuos: et nunc litteras accepit a principibus sacerdotum, ut ubicumque invenerit tui nominis sectatores, pertrahat. » Dominus autem ad illum: « Sine, et ego ei ostendam quae illum oporteat pati pro nomine meo » 3Act. IX, 13, 16. Mira et magna res geritur. Lupo saevitia interdicitur, lupus ad ovem captivus adducitur. Tanta autem praecesserat fama lupi raptoris, ut ejus nomine audito, timeret ovis etiam sub manu pastoris. Confortatur, ne jam putet saevientem, ne timeat tumentem. Ab agno pro ovibus mortuo fit ovis secura de lupo.

Notes

  1. 3. Act. IX, 13, 16