TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Juratio ab Apostolo adhibita. Ut noveritis, verum jurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro 8I Cor. XV, 31 . Per vestram gloriam, juratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior, quasi vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus est, per gladium mortuus est, per bestiam mortuus est, per inimicum mortuus est; id est, faciente inimico, faciente gladio, faciente veneno, et similia: non sic dixit, Per vestram gloriam. Ambiguitatem graecus sermo dissolvit. Inspicitur in Epistola graeca, et invenitur ibi juratio quae non est ambigua, Νὴ τὴν ὑμετέραν καύχησιν. Νὴ τὸν Θεόν, ubi dixerit graecus, jurat. Quotidie auditis Graecos, et qui graece nostis, Νὴ τὸν Θεόν : quando dicit, Νὴ τὸν Θεόν, juratio est, Per Deum. Ergo nemo dubitet jurasse Apostolum, cum dixit, Per vestram gloriam, fratres, (et ne putemus eum per humanam gloriam jurasse) quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. Est alio loco juratio prorsus certa et expressa: Testem invoco super animam meam. Apostolus dicit, Testem Deum invoco super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum 9II Cor. I, 23 . Et alio loco ad Galatas: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior 10Galat. I, 20 .

Notes

  1. 8. I Cor. XV, 31
  2. 9. II Cor. I, 23
  3. 10. Galat. I, 20