TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In Quadragesima considerandum anni tempus et dierum numerus. Solemne tempus advenit, quod amplius quam per anni caetera spatia, nos orationibus atque jejuniis animam humiliare, et corpus castigare commoneat. Cur autem hoc propinquante solemnitate Dominicae passionis, et cur quadragesimi numeri mysterio celebretur, quoniam solet movere nonnullos, merito de hac re quod dicendum Dominus donare dignatus est, ad vestram Charitatem proferre suscipimus. Quos autem ista non ad litigandum, sed ad cognoscendum quaerere novimus, eorum fide atque pietate multum adjuvamur, ut dicenda impetrare possimus.