Justitia et similia de Deo dicuntur non proprie, sed quia nihil dici potest melius. Tamen ista de Deo dicimus, fratres, quia non invenimus melius quod dicamus. Dico justum Deum; quia in verbis humanis nihil melius invenio: nam est ille ultra justitiam. Dicitur in Scripturis, Justus Dominus, et justitias dilexit 14Psal. X, 8 . Sed ibi dicitur et poenitere Deum 15Gen. VI, 7, ibi dicitur et nescire Deus 16Id. XVIII, 21. Quis non exhorreat? Nescit Deus, poenitet Deum? Ideo tamen et ad ista verba salubriter Scriptura descendit, quae tu exhorres, ne illa quae magna putas, digne dicta arbitreris. Atque ita si quaeras, Quid ergo de Deo digne dicitur? aliquis fortasse tibi respondeat et dicat, quia justus est. Alius autem isto melius intelligens, etiam hoc verbum dicat superari ab illius excellentia, et indigne de illo etiam hoc dici, quamvis congruenter secundum humanam capacitatem dicatur: ut cum ille de Scripturis probare voluerit, quia scriptum est, Justus Dominus; recte illi respondeatur, in eisdem Scripturis positum esse, quia poenitet Deum: ut quomodo istud non accipit secundum consuetudinem loquentium, sicut solent homines poenitere; sic et illud quod dicitur justus, supereminentiae ipsius non competere intelligat: quamvis hoc Scriptura bene posuerit, ut per qualiacumque verba gradatim animus ad id quod dici non potest perducatur. Justum quidem Deum dicis: sed intellige aliquid ultra justitiam quam soles et de homine cogitare. Sed Scripturae justum dixerunt: propterea et poenitentem dixerunt et nescientem, quod jam non vis dicere. Quomodo ergo illa quae jam exhorres, intelligis propter infirmitatem tuam dicta; sic et ista quae magnipendis, pro aliqua firmitate validiore dicta sunt. Qui autem et ista transcenderit, et de Deo, quantum homini conceditur, digne cogitare coeperit, inveniet silentium ineffabili cordis voce laudandum.