Justitia ex Lege cur a Christo removeat. Quaestio major exorta est, o Paule! Si secundum justitiam, quae in lege est, versabaris sine querela, et hoc in detrimentis tuis, in damnis, in stercoribus computas, ut Christum lucrifacias, ergo justitia illa a Christo prohibebat? Obsecro te, expone hoc paululum. Deo potius dicamus, ut illuminet et nos, a quo ipse illuminatus est, qui Epistolam istam scripsit nobis, non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Videtis, charissimi, quam sit arduum, quam difficile intelligere hoc: cum constet legem sanctam esse, et mandatum sanctum, et justum, et bonum; constetque omnino inter fideles catholicos; ita ut nemo dissentiat, nisi qui non vult esse catholicus, hanc legem non datam nisi a Domino Deo nostro: secundum istam justitiam, quae in lege est, conversari sine querela, impedimentum fuisse Apostolo, ne veniret ad Christum; nec eum venisse ad Christum, nisi hoc quod fuit secundum justitiam, quae in lege est, sine querela, inter damna et detrimenta et stercora computasset. Sequamur ergo, et accedamus aliquantum, ne forte in ipsis verbis Apostoli elucescat nobis aliquid, unde ista removeatur et solvatur obscuritas. Detrimenta, inquit, credidi haec omnia, et stercora existimavi, ut Christum lucrifaciam. Intendite, obsecro. Damna, detrimenta, stercora ista existimavi, in quibus etiam illud commemoro, quod fuerim sine querela secundum justitiam, quae in lege est. Existimavi ergo haec omnia detrimenta et stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam quae ex lege est. Qui praevenistis intellectu expositionem, arbitramini vos tanquam veloces in via cum tardioribus ambulare. Celeritas aliquantum reprimatur, ne comes tardior deseratur. Ut Christum, inquit, lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex lege est. Si meam dixerat, quare addidit ex lege? Si enim ex lege est, quomodo tua est? Numquid tu tibi imposuisti legem? Deus legem dedit, Deus legem imposuit, Deus legi suae te obtemperare praecepit. Lex si non te doceret quemadmodum vivere deberes, quomodo posses habere justitiam sine querela secundum legem? si secundum legem habes, quomodo dicis, Non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est a Deo?