Omnium unus pater. Ergo nolite inhaerere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in coelis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres sunt dominus et servus: sub isto Patre fratres sunt imperator et miles: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in coelis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male petendo offendamus.