Idem tractatur argumentum. Sed cum Judaei respondere non possent Domino proponenti quaestionem et dicenti, cujus filium dicerent Christum; atque illi responderent, Filium David: addendo et proponendo, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum, quomodo est filius ejus? Non dixit, Non est filius ejus; sed, Quomodo est filius ejus? Quomodo cum dicit, verbum quaerentis est, non negantis: tanquam si hoc eis diceret, Bene quidem dicitis Christum filium David, sed ipse David Dominum eum dicit; quem dicit ille Dominum, quomodo est filius? Dicerent Judaei, si intructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si contra Evangelium corda non clauderent, si vitam spiritualem in se habere voluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic quaestioni, et dicerent, Quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quomodo est Dominus David. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5Joan. I, 1, 14 ; ecce quomodo est filius David. Sod nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti.