Alia coaeva, imago et res unde nascitur. Attendite: dicta est ut potuit a nobis tanta res dici, Domino adjuvante intentionem orationis vestrae et praeparationem cordis vestri, excepistis quantum capere potuistis. Illa tamen ineffabilia sunt. Nihil dignum putetis dictum, vel eo ipso quo coaeva coaeternis comparantur, temporalia semper manentibus, exstinguibilia immortalibus. Sed quia dictus est Filius et imago Patris, accipiamus et hinc aliquam similitudinem in rebus longe differentibus, ut praelocuti sumus. Imago existit de speculo hominis intuentis speculum. Non nobis potest suffragari ad evidentiam rei hujus, quam explicare utcumque conamur. Etenim dicitur mihi: Ille qui attendit speculum, jam utique erat, et jam natus erat. Existit imago mox ut aspector exstiterit. Nam ille qui inspicit, erat et antequam accederet ad speculum. Quid ergo inveniemus, unde possimus eruere talem similitudinem, sicut eruimus de igne et splendore? Faciamus a minimo. Facile nostis quemadmodum aqua corporum saepe reddat imagines. Hoc dicimus; quando quisque vel transit super aquam vel stat, videt ibi imaginem suam. Ponamus ergo aliquid natum super aquam, velut virgultum aut herbam, nonne cum imagine sua nascitur? Mox ut incipit existere, incipit cum illo existere imago ejus, non praecedit nascendo imaginem suam: non mihi ostenditur natum esse aliquid super aquam, et postea apparuisse imaginem ejus, cum illud sine imagine prius appareret; sed nascitur cum imagine sua: et tamen imago ab illo, non illud ab imagine. Nascitur ergo cum imagine sua, et simul esse incipiunt virgultum et imago ejus. Numquid non fateris imaginem esse de illo virgulto, non virgultum de imagine genitum? Ergo de illo virgulto confiteris imaginem. Itaque et generans, et quod genitum est, simul esse coeperunt. Ergo coaeva sunt. Si semper virgultum, semper et imago de virgulto. Quod autem de alio est, utique natum est. Potest ergo semper esse generans, et semper cum illo quod de illo natum est. Ibi enim aestuabamus, ibi laborabamus, quomodo intelligeretur sempiterna nativitas. Ergo filius Dei secundum hoc dicitur, quod et Pater est, quod habet de quo sit: non secundum hoc, quod prior esset Pater, et postea Filius. Semper Pater, semper Filius de Patre. Et quia quidquid de aliquo est, natum est; semper igitur Filius natus. Semper Pater, semper de illo imago; quomodo imago illa virgulti de virgulto nata est, et si semper virgultum, semper nata esset et imago de virgulto. Non potuisti invenire coaeterna genita aeternis genitoribus, et invenisti coaeva nata temporalibus gignentibus. Intelligo coaeternum Filium natum aeterno gignenti. Quod enim est temporali coaevum, hoc est aeterno coaeternum.