Sola mors hic certa. Caetera nostra et bona et mala incerta sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer, forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit: forte dives erit, forte pauper: forte honoratus, forte humiliatus: forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat: forte a serpente percutitur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur, forte non devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, Forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem: sed nescit utrum pergat in pejorem. Finierat dives ille aegritudinem deliciosam, venit ad tortuosam. Pauper vero ille finiit aegritudinem, et pervenit ad sanitatem 5Luc. XVI, 22. Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus.