TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deo in carne latenti necessarium fuit testimonium hominis, quo non esset alius major. Joannes discipulos sicut Christus habens, fit Christi testis credibilior. Quis ergo testimonium huic perhibeat diei latenti in quadam nube carnis? Da lucernam, testetur diem: sed hanc lucernam auge, ut quisquis plus illa fuerit, dies sit: In natis mulierum non exsurrexit major Joanne Baptista 17Matth. XI, 11 . O ineffabilis dispensatio! Ego, fratres, cum haec cogito, multum miror quod dicit Joannes de Christo, teste Evangelio: Non sum dignus, inquit, corrigiam calceamenti ejus solvere 18Joan. I, 27 . Quid humilius dici potest? Quid excelsius Christo? quid humilius crucifixo? « Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi » 19Joan. III, 29, non propter suam. « Nos, » inquit, « de plenitudine ejus omnes accepimus » 20Id. I, 16. Quanta dicit de Christo, quam praeclara! quam excelsa! quam digna! si tamen de illo aliquid ab aliquo digne dicitur. Et tamen non ambulat inter discipulos Domini, non eum secutus est, ut Petrus, ut Andreas, ut Joannes, ut caeteri. Sed discipulos sibi ipse etiam congregavit, et constituto hic licet Domino cum discipulis suis, habebat discipulos et Joannes. Dicebantur discipuli Joannis. Dicebatur ipsi Domino, Quare Joannis discipuli jejunant, discipuli autem tui non jejunant 21Marc. II, 18 ? Hoc erat procul dubio necessarium praecursori fideli, ab eo Christum praedicari qui posset aemulus credi. Habebat discipulos Joannes, habebat et Christus: quasi extra docebat, sed testis inhaerebat. Ideo in natis mulierum nemo exsurrexit major Joanne Baptista. Fuerunt Prophetae, habuerunt discipulos, sed non praesente Christo. Fuerunt postea magni Apostoli, sed quia discipuli Christi, non quia discipulos potuerunt habere cum Christo. Habet ille discipulos, congregat, baptizat: quid putamus? foris, an intus? Imo vero reipsa intus, ut tanquam homo a Deo liberaretur; specie quasi foris, ut testis crederetur. Intende hoc ipsum: perhibebant Domino testimonium, verbi gratia, Petrus, Andreas, Joannes et caeteri; cum diceretur eis, Laudatis quem sequimini, praedicatis cui adhaeretis. Veniat lucerna confundens inimicos, colligat discipulos. Habet Christus, habet et Joannes. Baptizat Christus, baptizat et Joannes; et venitur ad Joannem, et dicitur ei, Ille cui testimonium perhibuisti, ecce baptizat, et omnes veniunt ad eum: ut quasi aemulus invidiae de Christo aliquid mali loqueretur. Sed ibi lucerna ardet tutius, ibi splendet clarius, ibi vegetatur, quanto distinctius, tanto securius. Jam, inquit, dixi vobis, quia ego non sum Christus. Qui habet sponsam, sponsus est: qui de coelo venit, super omnes est 22Joan. III, 26-31 . Tunc illi credentes Christum admirabantur, tunc vero inimici confundebantur, quando quodam modo compellebatur praedicare, qui credi poterat invidere. Cogitur enim Dominum servus agnoscere, cogitur creatura Creatori testimonium perhibere: nec cogitur, sed libenter facit. Amicus est enim, non invidus: nec sibi, sed sponso zelat.

Notes

  1. 17. Matth. XI, 11
  2. 18. Joan. I, 27
  3. 19. Joan. III, 29
  4. 20. Id. I, 16
  5. 21. Marc. II, 18
  6. 22. Joan. III, 26-31