TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Patientia in ipsos exhibenda. Nos tamen, fratres, patientes circa illos simus. In fervore sunt et tumore oculi quos curamus. Non dico ut curare cessemus; sed ut non insultationibus ad majores amaritudines provocemus; rationem leniter reddamus, non de victoria superbe exsultemus. Servum enim Domini litigare non oportet, Apostolus dicit, sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam, et resispiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 8II Tim. II, 24-26 . Patienter ergo ferte, si sani estis, patienter ferte, in quantum sani estis. Nam quis perfecte sanus? Cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur mundum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 9Prov. XX, 8 et 9? Ergo quamdiu tales sumus, hoc nobis debemus, ut invicem onera nostra portemus. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 8. II Tim. II, 24-26
  2. 9. Prov. XX, 8 et 9