Solutio quaestionis. Jam, inquit, omnia dixisti, jam me cohibuisti, jam castigasti. Dic mihi quomodo non sit mentitus, qui dixit, Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero: parum tibi non sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a temeritate. Dicam tamen, quod et tu jam, si meministi verba quae commendavi, puto quia cognoscis. Ipsa verba solvunt quaestionem. Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant, non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod sequitur: Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. Ergo non ascendit ad istum diem festum. Volebant enim fratres ejus, ut ipse prior iret; ideo illi dixerant, Transi hinc in Judaeam. Non dixerant, Transeamus, quasi comites ejus futuri; aut, Sequere nos in Judaeam, tanquam priores ituri; sed tanquam praemissuri. Hoc ille voluit, ut illi praecederent: hoc vitavit, commendans hominis infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in Aegyptum fugit 8Matth. II, 14. Non enim erat impotentiae: sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi: ne quisquam servus ejus diceret, Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut fugeret. Dicturus suis, Cum vos persecuti fuerint in hac civitate, fugite in aliam 9Id. X, 23 ; hoc ipse exemplum praebuit. Nam quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo, ne illi praevenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et praepararentur insidiae: Non ascendo, inquit, ad diem festum. Dixit: Non ascendo, ut occultaretur: addidit istum, ne mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit: nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de ejus ore procedit. Denique posteaquam haec dixit, Ubi autem ascenderunt fratres ejus: Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non ipsa lectio solvit quaestionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem. Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne venturum praenuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres ejus, ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi occulte. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid quasi occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur, qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi, occultatione exemplum praebebat cavendi insidias inimicorum infirmis discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat eos in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam loquitur, et nemo in eum manum mittit 10Joan. VII, 25, 26 .