Fratri quoties in nos peccaverit et poenituerit ignoscendum. Sanctum Evangelium, quod modo cum recitaretur audivimus, de remissione nos admonuit peccatorum. Hinc admonendi estis ex sermone nostro. Ministri enim sumus verbi, non nostri, sed utique Dei et Domini nostri, cui nemo sine gloria servit, quem nemo sine poena contemnit. Ipse ergo Dominus Deus noster, qui manens apud Patrem fecit nos, et factus pro nobis refecit nos; ipse Dominus Deus noster Jesus Christus ait nobis quod modo audivimus in Evangelio: Si peccaverit in te, inquit, frater tuus, corripe illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et veniens dixerit, Poenitet me, dimitte illi. Septies in die, noluit intelligi, nisi quotiescumque; ne forte peccet octies, et nolis ignoscere. Quid est ergo septies? Semper, quotiescumque peccaverit eumque poenituerit. Hoc enim est, Septies in die laudabo te 1Psal. CXVIII, 164 ; quod est in alio Psalmo, Semper laus ejus in ore meo 2Psal. XXXIII, 2 . Et quare septies pro eo quod est semper ponatur, certissima ratio est, septem quippe diebus venientibus et redeuntibus totum volvitur tempus.