Gentium receptio intra Ecclesiam. Vas ergo illud dubitationem istam sustulit: et ideo post illam visionem admonitus est ab Spiritu sancto, ut descenderet et iret cum eis qui venerant a Cornelio, et perrexit. Cornelius enim et qui cum illo erant, tanquam ex illis animalibus habebantur, quae in vase fuerant demonstrata: quos tamen jam mundaverat Deus, quia eleemosynas eorum inde acceptaverat. Occidendi ergo erant et manducandi, id est, ut interficeretur in eis vita praeterita, qua non noverant Christum; et transirent in corpus ejus, tanquam in novam vitam societatis Ecclesiae. Nam et ipse Petrus cum ad eos venisset, commemoravit breviter quid sibi in illa visione monstratum sit. Ait enim: Et vos scitis quam illicitum sit viro Judaeo conjungi, aut accedere ad alienigenam: sed mihi Deus ostendit, neminem communem aut immundum hominem dicere. Quod utique tunc ostendit Deus, cum vox illa sonuit: Quae Deus mundavit, tu ne immunda dixeris. Et postea veniens ad fratres in Jerosolymam, cum quidam tumultuarentur, quod Gentibus Evangelium traderetur, reprimens eorum commotionem, etiam ipsum visum commemoravit 8Act. XI: quod nisi ad eamdem intelligentiam pertineret, commemorandum non esset.