Philosophi post Deum cognitum idololatrae. Sic ergo pervenerunt ad cognoscendum Deum qui fecit, per ista quae fecit. Sed non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt: ipse dicit Apostolus. Sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Sibi arrogando quod acceperant, perdiderunt quod tenebant. Dicentes se quasi magnos esse, stulti facti sunt. Et quo pervenerunt? Et immutaverunt, inquit, gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Idola dicit. Et parum erat facere idolum ad speciem hominis, et ad sui operis similitudinem addicere artificem: parum fuit hoc. Sed insuper quid? Et volucrum, et quadrupedum, et serpentium 1Rom. I, 18-23 . Omnia quippe ista muta animalia et irrationabilia, illi quasi magni sapientes, deos sibi fecerunt. Reprehendebam, quando adorabas imaginem hominis: quid tibi faciam, quando adoras imaginem canis, imaginem colubri, imaginem crocodili? Pervenerunt usque ad ista. Quantum quaerentes in superna evecti sunt, tantum cadentes in profunda demersi sunt. Altius enim mergitur, quod de alto cadit.