TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Milites non militia, sed malitia bonos esse non sinit. Teloneariis quid praeceptum, quid universis. Sed tanta mihi fecit miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres. Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes opprimuntur: volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet militia, sed malitia. Venientes autem milites ad baptismum Joannis, dixerunt: Et quid nos faciemus? Ait illis Joannes: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum. Et vere, fratres, si tales essent milites, felix esset ipsa respublica.