Vita aeterna quantum amanda, cum tantum ametur vita temporalis. In eos qui temporalis vitae amore perdunt vitam aeternam. Omnino, fratres mei, non vos maxime hortantur ad amandam vitam aeternam, qui sic amant temporalem vitam? Quanta faciunt homines, ut vivant paucos dies? Quis enumerare poterit conatus et molimina omnium vivere volentium, post paululum morientium? Quanta agunt pro ipsis paucis diebus? Quid tantum agimus pro aeterna vita? Quid dicam, pro paucis diebus redimendis, et his in terris? Paucos enim dies dico, si liberatus senuerit; paucos dies dico, si liberatus puer decrepitus factus fuerit. Non dico quia redemptus hodie, cras fortasse morietur. Ecce ad incertum, propter ipsos paucos dies incertos, quanta faciunt? quae excogitant? Si veniant per morbum corporis in medici manus, salusque omnis a pronuntiantibus et inspicientibus desperetur; si promittitur aliquis medicus, qui etiam desperatum liberare sit idoneus, quanta promittuntur? quanta prorsus ad incertum dantur? Ut modicum vivatur, hoc dimittitur unde vivatur. Jamvero si in hostis aut praedonis manus inciderit, ne occidatur, ut redimatur, etiam, si pater detentus fuerit, filii currunt, et quod eis relicturus fuerat, impendunt, redempturi quem possint efferre. Quae ambitiones? quae preces? qui conatus? quis hoc explicet? Et tamen volo dicere aliud gravius, et nisi fieret, incredibilius. Quid enim dico, quia dant homines pecuniam ut vivant, quia nihil sibi dimittunt? Ut paucos dies eosdemque incertos paululum vivant cum timore, vivant cum labore, quanta impendunt? quanta dant? Vae generi humano! Dixi quod ut vivant impendunt unde vivant: quod est pejus audite, quod est gravius, quod est sceleratius, quod est, ut dixi, incredibile, nisi fiat. Ut liceat illis paululum vivere, dant etiam illud, unde possent semper vivere. Quod dixi audite, et intelligite. Adhuc enim clausum est, et tamen multos movet, quibus jam Dominus cum clausum erat, aperuit. Dimitte illos qui dant et perdunt unde possunt vivere, ut concedatur illis paululum vivere. Illos attendite, qui perdunt unde possunt semper vivere, ut concedatur eis paululum vivere. Quid est hoc? Fides vocatur, pietas vocatur: haec omnis tanquam pecunia est, qua vita aeterna acquiritur. Veniet de transverso inimicus territans, et non tibi dicet, Da mihi pecuniam tuam, ut vivas: sed dicet tibi, Nega Christum, ut vivas. Quod tu si feceris, ut liceat tibi paululum vivere, perdes unde posses semper vivere. Hoc est amare vitam, qui timebas mortem? Homo bone, quare timebas mortem, nisi amando vitam? Christus est vita. Quare appetis parvam; ut perdas securam? An forte fidem non perdidisti, sed quod perderes non habuisti? Tene ergo unde semper vivas. Attende proximum tuum, quanta faciat ut modicum vivat. Attende et illum qui Christum negavit, quantum malum fecit propter paucos dies vitae. Et tu non vis ipsos paucos dies contemnere vitae, ut nullo die moriaris, et in sempiterno vivas die, a Redemptore tuo protegaris, in aeterno regno Angelis adaequeris? Quid amasti? quid perdidisti? Ut sequereris Dominum, crucem tuam non tulisti.