TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Discipulorum de Christo fides ante resurrectionem qualis erat. De Christo quid credendum. Tangere Christum est in ipsum credere. Fidei tactum qualem exigat Christus. Dominum Jesum, sicut audivimus, sicut apparet, hominem putabant discipuli, et secundum hoc fidem suam librabant: altius non erigebant. In terra cum Christo ambulabant. Quod factus erat propter nos, hoc noverant: quod nos fecit, non noverant. Ipse est Christus et factor, et factus. Vide factorem: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt. » Vide factum: « Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis » 4Joan. I, 1, 2, 3, 14. Videmus ergo Jesum, sed praedicata jam nobis fide Apostolorum. Quod nos novimus, illi nondum noverant. Non facio injuriam. Non audeo dicere ignorantes: sed tamen video ignorantiam confitentes. Non noverant, postea didicerunt, quod jam nos novimus. Christum et Deum et hominem, Christum et factorem rerum et factum in rebus, Christum et creatorem hominis et creatum hominem, nos novimus, illi nondum. Deus Christus aequalis est Patri: tantus est, quantus ille: talis est, qualis ille: hoc est quod ille; non hic est, qui ille. Hoc est quod ille; quia ille Deus; et ille Deus ille omnipotens, et ille omnipotens; ille immutabilis, et ille immutabilis: hoc est quod ille. Non hic est, qui ille; quia ille Pater, hic Filius. Hoc quicumque novit, illi ascendit ad Patrem: qui hoc non novit, nondum illi ascendit Christus ad Patrem; parvulus cum illo est, in terra cum illo est, aequalis omnipotenti nondum illi est. Proficienti ascendit, cum illo qui proficit ascendit. Quid est ergo, Noli me tangere? Tactus fidem significat. Tangendo enim acceditur ad eum qui tangitur. Mulierem illam videte, quae fluxum sanguinis patiebatur. Dixit in corde suo: Sanabor, si tetigero fimbriam vestimenti ejus 5Matth. IX, 21 . Accessit et tetigit, sanata est. Quid est, Accessit et tetigit? Propinquavit et credidit. Ut sciatis eam credendo tetigisse, Dominus dixit: Tetigit me aliquis. Quid est, Tetigit me; nisi, Credidit in me? Et ut noveritis hoc esse Tetigit me, quod est Credidit in me; Responderunt discipuli, et dixerunt ei: Turbae te comprimunt, et dicis, Quis me tetigit 6Luc. VIII, 45 et 46 ? Si solus ambulares, si spatium tibi ambulandi turba fecisset, si nemo juxta te esset, bene diceres, Tetigit me aliquis. Turba premit te, tu unum tangentem commemoras. Et ille repetiit, Tetigit me aliquis. Prius enim dixerat, Quis me tetigit? et postea, Tetigit me aliquis. Nostis, quia dicitis, Turbae te comprimunt. Tetigit me aliquis. Turba ista premere novit, tangere non novit. Constat hoc eum significare voluisse dicendo, Quis me tetigit? Tetigit me aliquis. Ut illum tactum fidem credamus esse tangentis, vel potius credentis accessum. Quid sibi ergo vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Quod me vides, hoc me putas: nondum ascendi ad Patrem. Hominem me vides, hominem me putas: sum quidem homo, sed non hic stet fides tua. Noli me sic tangere, ut hominem tantummodo credas. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ascendo ad Patrem meum, et tange me: id est, profice, intellige me aequalem Patri, et tunc tange, et salva eris. Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Quod descendi vides, quod ascendi nondum vides. Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Memetipsum exinanivi formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Hoc crucifixum est, hoc sepultum, hoc resuscitatum. Illud autem, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 7Philipp. II, 7, 6 , nondum vides. Quod ascendi nondum vides. Noli tangendo terram, coelum perdere: noli remanendo in homine, in Deum non credere. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem.

Notes

  1. 4. Joan. I, 1, 2, 3, 14
  2. 5. Matth. IX, 21
  3. 6. Luc. VIII, 45 et 46
  4. 7. Philipp. II, 7, 6