Vita aeterna Deus est; vita praesens, vapor. Ergo quoniam Christiani sumus, implorato adjutorio Domini Dei nostri adversus blanditias male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hanc enim praeparavit Deus diligentibus se 2I Cor. II, 9; et ipsa vita ipse Deus est. Acclamastis, suspirastis. Amemus hanc fortiter. Donet Dominus ut amemus. Illi lacrymas pro hac non solum adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri sumus, quid demonstraturi? Numquid libros recitamus, ut ostendamus quam sit ista incerta, quam transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod scriptum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi IV, 15) . Vivebat heri, non est hodie: paulo ante videbatur, modo non est qui videbatur. Deducitur homo ad sepulcrum: redeunt tristes, cito obliviscentes. Dicitur quam nihil est homo: et hoc dicit ipse homo; et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit homo. Hujus ergo amatores martyres fuerunt, et hujus vitae acquisitores sunt. Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum. Hoc ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.