TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Contra Donatistas, Ecclesiam esse toto orbe diffusam. Audiamus et de sponsa: quia nescio qui rursus faventes adulteris, volunt veram subvertere, falsamque supponere. Audiamus et de sponsa. Cum ergo tetigissent pedes, manus, carnem, ossa; adjecit Dominus, et ait, Habetis hic aliquid quod manducare ? ut etiam communicato cibo probaretur verus homo. Accepit, manducavit, dedit; et cum adhuc trepidarent prae gaudio, ait illis: Non ne haec dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum? Quare modo non cum illis erat? Quid est, cum adhuc essem vobiscum? Cum adhuc mortalis essem, quod et vos estis. Quid ergo dicebam vobis? « Quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et in Prophetis, et in Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas; et dixit eis, quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia. » Tollite veram carnem, non erit vera passio, non erit vera resurrectio. Ecce habes sponsum: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die. Tene caput: audi de corpore. Quid enim modo debemus ostendere? Qui audivimus sponsum, agnoscamus et sponsam. Et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum. Ubi? unde? quousque? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem. Ecce habes sponsam. Nemo tibi fabulas vendat, non latret rabies haereticorum de angulo. Toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est: omnes gentes habent Ecclesiam. Nemo vos fallat: ipsa est vera, ipsa est Catholica. Christum non vidimus, hanc videmus: de illo credamus. Apostoli e contra illum videbant, de ista credebant. Unam rem illi videbant, aliam credebant: et nos e contra unam rem videmus, aliam credamus. Videbant illi Christum, credebant Ecclesiam, quam non videbant: videmus et nos Ecclesiam, credamus in Christum, quem non videmus; et tenentes quod videmus, perveniemus ad eum quem nondum videmus. Cognoscentes itaque sponsum et sponsam, in tabulis eorum eos agnoscamus, ne in tam sanctis nuptiis litigemus.