Vita communis, cujus exemplum in primis christianis. Monasterium ab Augustino, primum in horto, et post in episcopii domo institutum. In loco humili salus, in alto periculum. Vita communis in monasterio. Proprium aliquid habere quemquam vitae illius lege vetitum. Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis: nostis omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in ea domo quae dicitur domus episcopii, ut, quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum Apostolorum, Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 4Act. IV, 32 . Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo volo vos nosse; dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod esse potui, esse nolui: nec tamen quaesivi esse quod sum. Elegi in domo Dei mei abjectus esse, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 5Psal. LXXXIII, 11 . Ab eis qui diligunt saeculum, segregavi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi. Nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum: et placuit illi dicere mihi, Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam alicujus momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc, et agebam quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio; quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter factus sum, et per hunc gradum perveni ad episcopatum. Non attuli aliquid, non veni ad hanc Ecclesiam, nisi cum iis indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc disponebam, in monasterio esse cum fratribus, cognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere, compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, et imitantes me: ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus; commune autem nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: vidi necesse habere episcopum exhibere humanitatem assiduam quibusque venientibus sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa esset, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum.