Epulae in Scripturis sanctis. Scripturas sanctas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune habemus in coelo cellarium: inde enim venit verbum Dei.