TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Latronis fides quam magna, cum titubant discipuli. Sed forte aliqui vestrum nesciunt quod dixi de latrone, non audiendo passionem secundum omnes Evangelistas. Iste enim evangelista Lucas narravit quod dico. Quia duo latrones crucifixi sunt cum Christo, dixit hoc et Matthaeus 9Matth. XXVII, 38? sed unus eorum latronum quia insultavit Domino, et alter eorum quia credidit in Christum, Matthaeus non dixit, Lucas dixit. Recolamus fidem latronis, quam non invenit Christus post resurrectionem in discipulis suis. Pendebat in cruce Christus, pendebat et latro: in medio ille, illi a lateribus. Insultat unus, credit alter, judicat medius ille. Ille enim qui insultabat, hoc dixit: Si Filius Dei es, libera te. Et alius ad illum: Tu non times Deum. Si nos propter facta nostra merito patimur, ipse quid fecit? Et conversus ad eum: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum. Magna fides! huic fidei quid addi possit, ignoro. Titubaverunt ipsi qui viderunt Christum mortuos suscitantem: credidit ille qui videbat secum in ligno pendentem. Quando illi titubaverunt, tunc ille credidit. Qualem fructum Christus de arido ligno percepit? Quid ei dixerit Dominus audiamus. Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 10Luc. XXIII, 39-43 . Tu differs te, ego agnosco te. Quando speraret latro, de latrocinio ad judicem, de judice ad crucem, de cruce ad paradisum? Denique ipse attendens merita sua, non dixit, Memento mei, ut liberes me hodie: sed, cum veneris in regnum tuum, tunc mei memor esto; ut si mihi tormenta debentur, vel quousque veneris in regnum tuum. Et ille: Non sic; invasisti in regnum coelorum, vim fecisti, credidisti, rapuisti. Hodie mecum eris in paradiso. Non te differo: tantae fidei hodie reddo quod debeo. Latro dicit, Memento mei, cum veneris in regnum tuum. Non solum credebat resurrecturum, sed etiam regnaturum. Pendenti, crucifixo, cruento, haerenti: Cum veneris, inquit, in regnum tuum. Et illi, Nos sperabamus. Ubi spem latro invenit, discipulus perdidit.

Notes

  1. 9. Matth. XXVII, 38
  2. 10. Luc. XXIII, 39-43