De remittendis injuriis. Hesterna die sanctum Evangelium admonuit nos non negligere peccata fratrum nostrorum: Sed si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si autem contempserit, adhibe tecum duos vel tres: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos contempserit, dic Ecclesiae. Quod si Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum legeretur audivimus. Cum enim dixisset hoc Dominus Jesus Petro, subjecit et interrogavit Magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesivit utrum sufficeret septies. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies. Deinde narravit similitudinem valde terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum servis suis; in quibus invenit debitorem decem millium talentorum. Et cum jussisset, ut omnia quae habebat, et omnis ejus familia, et ipse venderetur, et debitum solveretur, advolutus genibus domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. Misertus est enim dominus ejus, sicut audivimus, et omne debitum dimisit illi. At ille debito liber, sed iniquitatis servus, posteaquam egressus est a facie domini sui, invenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere, Redde quod debes. At ille rogabat conservum, sicut et ipse rogaverat dominum: sed non talem iste invenit conservum, qualem ille dominum. Non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. Contortum rapiebat ad solutionem, jam debito dominico liber. Displicuit conservis; et renuntiaverunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit adesse servum, et dixit ei, Serve nequam, cum mihi tanta deberes, misertus tui, omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit omnia, quae illi dimiserat, exigi.