Anima modo suo immortalis. Etenim, fratres, anima immortalis perhibetur, et est immortalis secundum quemdam modum suum: quia est quaedam vita, quae potest praesentia sua carnem vivificare. Per animam quippe caro vivit. Haec vita mori non potest: et ideo anima immortalis est. Quare ergo dixi, Secundum suum modum? Audite quare. Quoniam est quaedam immortalitas vera, immortalitas quae est omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo, Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen 3I Tim. VI, 16 . Si ergo Deus solus habet immortalitatem, certe anima mortalis est. Ecce quare dixi immortalem esse animam secundum modum suum. Nam potest et mori. Intelligat Charitas vestra, et nulla quaestio remanebit. Audeo dicere, anima potest mori, potest occidi. Certe immortalis est. Ecce audeo dicere, et immortalis est, et potest occidi: et ideo dixi quoniam est quaedam immortalitas, hoc est, omnimoda incommutabilitas, quam solus Deus habet, de quo dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Nam si anima non potest occidi, quomodo dixit ipse Dominus cum terreret nos, Eum timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna?