Exemplis res declaratur. Accipite ergo pauca. Si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus est, diu pessime vixit; alter eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat. Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si invenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. Quid ergo, inquit, facere debui? Multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? Angustat nos; sed Dominus qui haec vera proposuit, ab angustiis liberet me.