TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deus cibus mentis beatae. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comedit vegetetur. Nam modo cibus vegetat comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur: quando autem coeperimus comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit lux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis; quid est ipse lux ad oculos cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem.