Quando secreta esse debet, quando publica. Cito videbit Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. Attende quemadmodum vir justus, Joseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait Evangelium? Joseph autem cum esset vir justus, et nollet eam divulgare. Mariti dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum 10Matth. I, 19, 20. Peccavit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit injuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri meo quisque injuriam facit, absit ut a me injuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordat Scriptura.