Idem tractatur argumentum.--Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Et repetit, Si autem quod nolo ego, hoc facio, id est, concupisco; jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum. Bonum invenio legem; bonum est lex, bonum aliquid est lex. Unde probo? Quia implere volo. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum; quoniam mihi malum adjacet. Et hoc mihi. Non enim caro non mea, aut de alia substantia caro, aut de alio principio caro, aut anima ex Deo, et caro de gente tenebrarum. Absit. Languor repugnat sanitati. Semivivus jacet in via 16Luc. X, 30, curatur adhuc, sanantur omnes languores ejus 17Psal. CII, 3. Non quod volo ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo ego, illud facio; invenio ergo legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet. Quod malum?