Ideo et malis dantur, ut a bonis contemnantur, et meliora quaerantur. Divitiae quale bonum. Redi ad cor, et inde ad Deum. De proximo enim redis ad Deum, si redieris ad cor tuum. Nam quando te ista offendunt, existi et a te: exsul factus es pectoris tui. Moveris rebus quae sunt foris a te, et perdis te. Tu intus es, ista foris adjacent; foris bona sunt, sed foris sunt. Aurum, argentum, omnis pecunia, vestis, clientela, familiae, pecora, honores, foris sunt. Si ista bona infima, bona terrena, bona temporalia, bona transitoria, non donarentur et malis, magna crederentur a bonis. Ergo Deus qui dat malis ista bona, te docet concupiscere meliora. Ecce dico, ista moderatione rerum humanarum quodam modo te alloquitur Deus pater tuus: et quasi puerum desipientem docet his verbis, quae, sicut possum, profero ad te, tanto fidentius, quanto magis ille dignatur manere in me. Constitue tibi dicere Deum, qui te renovavit et adoptavit: O fili, quid est quod quotidie surgis, et oras, et genu figis, et fronte terram percutis, et aliquando etiam lacrymaris, et dicis mihi: Pater meus, Deus meus, da mihi divitias? Si dem tibi, aliquid boni te putas, et magni adeptum.