TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus. Solutio quaestionis. Hic verborum istorum oritur quaestio: Unde nos ad ovile Christi de Gentibus venimus, si non est missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Quid sibi vult hujus secreti tam alta dispensatio, ut cum Dominus sciret quare veniret, utique ut Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Intelligimus ergo praesentiam corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia Christus Jesus ad gentem Judaeorum venire debuit videndus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit. Non enim damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. Nam unde Apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri?