TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Contra resurrectionem carnis obtendunt, Si corruptio non erit, cur manducabitur? Quaerunt ergo homines, utrum corruptio ista corporis, quam sentiunt in carne sua, futura sit in resurrectione mortuorum. Dicimus non futuram. Respondent nobis: Si corruptio non erit, quare manducabitur? Aut si non manducabitur, quare post resurrectionem Dominus manducavit? Modo Evangelium cum legeretur, audivimus, quia cum exhiberet se vivum oculis manibusque discipulorum suorum, parum illi visum est ad demonstrandam evidentiam corporalem: sed addidit, Habetis hic aliquid quod manducetur? Et obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis: et manducavit, et reliquias dedit illis 2Luc. XXIV, 37-43 . Dicitur ergo nobis: Si corruptio corporis non resurget, quare manducavit Dominus Christus? Legistis quia manducavit, numquid legistis quia esurivit? Quod manducavit, potestatis fuit, non egestatis. Si desideraret manducare, egeret. Rursus si manducare non posset, minus valeret. Numquid et Angeli, quando suscepti sunt hospitio a patribus nostris, non manducaverunt 3Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII, 19, et tamen corruptibiles non fuerunt?

Notes

  1. 2. Luc. XXIV, 37-43
  2. 3. Gen. XVIII, 1-9, et Tob. XII, 19