Spes collocanda in Deo, non in viribus liberi arbitrii. Gratiae et liberi arbitrii concursus. Apostolum audivimus, Psalmum audivimus, Evangelium audivimus; consonant omnes divinae lectiones, ut spem non in nobis, sed in Domino collocemus. Peto, inquit Apostolus, non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Peto, inquit, non infirmari, id est, ut non infirmemini, quando auditis me pati pro vobis tribulationes; quia haec est gloria vestra. Petit ergo eos, ut non infirmentur; quod non faceret, nisi eorum vellet excitare voluntatem. Si enim responderent, Quid nos petis quod in potestate non habemus? numquid non viderentur sibi justum reddidisse responsum? Et tamen Apostolus, nisi sciret esse in eis voluntatis propriae consensionem, ubi et ipsi aliquid agerent, non diceret, Peto. Et si diceret, Jubeo, nisi eos nosset adhibere posse jussioni suae voluntatem, sine causa hoc verbum de ejus ore procederet. Sed rursus sciens sine Dei adjutorio infirmam esse hominis voluntatem, non solum ne dicerent, Voluntatis arbitrium non habemus, dixit, Peto; verum etiam ne dicerent, Voluntatis arbitrium sufficit nobis, videte quid addidit: Hujus rei gratia. Cujus rei gratia, nisi quam supra dixerat, Peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra? Quia ergo voluntatis habetis arbitrium, Peto. Quia vero vobis voluntatis non sufficit arbitrium ad implendum quod peto, Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur. Ut det vobis. Quid, det vobis? Quod peto a vobis, rogo det vobis. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis: rogo det vobis, propter auxilium majestatis.