Onera quae communicanda. Paupertas, onus. Divitïae, onus. Converte te jam et ad illud praeceptum, Invïcem onera vestra portate. Habes enim sarcinam Christi; unde portes cum altero onus proprium. Pauper est, dives es: onus illius paupertas est; tu tale onus non habes. Vide ne forte cum te interpellaverit pauper, tu dicas, Unusquïsque onus proprium portabit. Hic alterum praeceptum audi: Invïcem onera vestra portate. Paupertas non est onus meum, sed est onus fratris mei. Vide ne divitiae sint majus onus tuum. Nam non habes onus paupertatem, sed habes onus divitias. Si bene intendas, onus est. Ille alterum onus habet, tu alterum. Porta cum illo, et portet tecum, ut invicem onera vestra portetis. Quod est onus paupertatis? Non habere. Quod est divitiarum onus? Plus quam opus est habere. Et ille oneratus est, et tu oneratus es. Porta cum illo non habere, portet tecum plus habere; ut fiant aequales sarcinae vestrae. Si enim dederis indigenti, minuis illi non habenti onus ipsius, quod erat non habere: si ei dederis, incipit habere; minutum est illi onus, quod vocatur non habere: minuit et ipse onus tuum, quod vocatur plus habere. Duo ambulatis viam Dei in peregrinatione hujus saeculi: tu portabas sumptus magnos superfluos; ille autem sumptus non habebat: adhaesit tibi, comes tuus esse desiderans; noli negligere, noli spernere, noli relinquere. Non vides quantum portes? Nihil portanti et non habenti da inde aliquid, et comitem adjuvabis, et te relevabis. Apostolica sententia satis, quantum opinor, exposita est.