Lucta carnis et spiritus. Audiamus ergo et Apostolum, architectum magistri: Ut sapiens, inquit, architectus fundamentum posui. Audiamus ergo istum architectum, quaedam nova construentem, quaedam vetera dejicientem. Spiritu, inquit, ambulate, nova est ista constructio: et concupiscentias carnis ne perfeceritis, veterum est ista destructio. Caro enim, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis. Adhuc enim aedificamini, nondum dedicamini. Ut non ea quae vultis faciatis.